라틴어 문장 검색

Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
"quam pudet, o Mavors et virtus conscia, talem contra stare aciem ferroque lacessere nugas, et cum virgineis dextram conferre choreis, Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas, arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu, sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta Simplicitas et ad omne patens sine tegmine vulnus, et prostrata in humum nec libera iudice sese Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 163)
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 824)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
그는 아버지도 없고 어머니도 없으며 족보도 없고 생애의 시작도 끝도 없는 이로서 하느님의 아들을 닮아, 언제까지나 사제로 남아 있습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 7장3)
Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
그리고 이스라엘 자손들에게 이렇게 이르십시오. ‘속죄 제물로 바칠 숫염소 한 마리, 그리고 번제물로 바칠 일 년 된 송아지 한 마리와 양 한 마리를 흠 없는 것으로 끌어 오고, (불가타 성경, 레위기, 9장3)
Gens enim absque consilio est et sine prudentia.
정녕 그들은 소견이 없는 백성이며 슬기가 없는 자들이다. (불가타 성경, 신명기, 32장28)
Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici non eguerunt amplius. Sterilis peperit plurimos, et, quae multos habebat filios, emarcuit.
배부른 자들은 양식을 얻으려 품을 팔고 배고픈 이들은 다시는 일할 필요가 없다. 아이 못낳던 여자는 일곱을 낳고 아들 많은 여자는 홀로 시들어 간다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장5)
Dixit autem Samuel ad Saul: " Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte ". Dixitque ei: " Loquere ".
사무엘이 사울에게 말하였다. “그만두십시오. 간밤에 주님께서 나에게 하신 말씀을 전해 드리겠습니다.” 그가 사무엘에게 응답하였다. “어서 말씀하십시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 15장16)
Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: "Ascende ad terram hanc et demolire eam" ".
그리고 내가 주님의 분부도 없이 이곳을 멸망시키려고 올라왔겠느냐? 바로 주님께서 나에게 ‘저 땅으로 올라가서 그곳을 멸망시켜라.’ 하고 분부하셨다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장25)
Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione.
이제 그 하느님의 집을 다시 짓도록 그대들이 유다인들의 원로들을 도와서 해야 할 일에 관하여, 내가 이렇게 명령을 내린다. 왕실 재산 곧 유프라테스 서부 지방에서 받는 조공에서, 지체하지 말고 그 사람들에게 어김없이 비용을 내어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장8)
Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia.
하늘의 하느님께 바치는 번제에 필요한 황소와 숫양과 어린양, 그리고 밀과 소금과 포도주와 기름 등 예루살렘 사제들이 말하는 것은 무엇이든 날마다 틀림없이 대어 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 6장9)
Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: " Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum ".
암몬 사람 토비야가 옆에 있다가, “저들이 아무리 성을 쌓아 보아야, 여우 한 마리만 올라가도 저들의 돌 성벽은 무너지고 말 거야.” 하고 거들었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장35)
Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem.
그러나 그들이 옳지 않은 일을 할 때마다 하느님을 노엽게 하며 짓는 죄가 그들을 덮칠 것입니다. 그리하여 주인님께서는 좌절하거나 실패하지 않으실 것입니다. 그리고 그들에게는 죽음이 들이닥칠 것입니다. (불가타 성경, 유딧기, 11장11)
Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
포로들이 함께 평온히 지내며 감독관의 호령도 들리지 않는 곳. (불가타 성경, 욥기, 3장18)
Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?
습지가 없는데 왕골이 솟아나고 물이 없는데 갈대가 자라겠는가? (불가타 성경, 욥기, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION